- AMIRMUMNES
- AMIRMUMNESappellati Bagdatenses sunt, atque adeo supremi Sultani, quisub Chalipha universae rerum administrationi praeerant: Cedreno, Zonarae et Constantino Porphyrog. Α᾿μερμαμναῖ; Annae Comnenae Α᾿μεριμναῖ; Latinis Scriptoribus Almamuni et Amir Almumanini, Amermuni, Amiralmumin, Amiramomemini, Hemirmomelini, Miramomelini, Mirmumni, etc. quas voces Credentium Principem seu Fidelium Dominum significare, apud Arabes, pluribus docuit Car. du Fresne ad Alexiadem p. 371. 372. Molanus corrupte habet Historia Hierosolym. p. 1152. apud Eund. in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.